: Chronicon Novaliciense

Pag 74

II


ortus et occasus solis eum metuit.
Cuius fama suis titulis
redimita coruscis
ultra <ca>esareas
scandit abhinc aquilas.
Hic post multa prelia et bella, que viriliter in seculo gesserat,
cum iam prope corpus eius senio conficeretur, recordans pondera
suorum delictorum, qualiter ad rectam penite<nciam> pervenire
mereretur. Qui cum in monasterio, ubi districtior norma
custudiretur monacorum explere melius deliberasset, continuo
baculum queritans perpulcrum, in cuius summitate plurimis
configi precepit anulis, qui per singula ipsorum anorum singulis
tintinabulis appendi fecit, sumensque habitum peregrini atque
cum ipso pene totum peragrans mundum, ut exploraret cum ipso
studia vite monacorum atque regula ad quorumcumque pervenisset
monasteria: tuncque illam, quam olim ferunt peregrinacionem
habuisse, agressus est. Qui cum in qualicumque ingrederetur
monasterium, tempore quo ipsi monachi ad laudes Deo
reddendas intrabant, hoc enim valde observabat, percuciebat siquidem
bis, vel ter cum ipso baculo pavimentum ecclesię, ut ad
sonitum ipsorum tintinnabulorum discerneret illorum disciplinam.
Erat enim in eo maxima calliditas et sollertis exploratio,
ut sic monachorum disciplinam agnosceret. Qui, cum, ut supra
rettulimus, prope totum peragrasset cosmum, venit utique ad
Novaliciensem tunc in studio sanctitatis famosissimum monasterium,
ubi, cum ingressus esset ecclesiam, percussit more solito
ecclesię solum. Ad quem sonitum quidam ex pueris retrorsum
aspiciens, ut videret quid hoc esset, protinus magister scole
in eum prosiliens, alapa percussit puerum alumpnum. Ubi ergo
Vualtarius talia vidit, ingemuit ilico et ait: «En ergo hic, quod

Torna all'inizio