orarent. nisi prius facerent hanc enormem ablucionem. quod est abhominabile
in natura et in omni lege: nam. ut legitur Genesis: Noe. cum inebriatus
fuit. discooperuit virilia sua. et filii sui Sem et Jaffet portaverunt pallium
retrorsum. nolentes videre verendia sua: sed Cam. filius ejus. quia despexit
patrem. ipsum conspiciens. suscepit cum omnibus ab eo descendentibus
grandem blasphemiam: sed hoc fecit Mahomet. ut despiceret baptisma
cristianorum. qui baptizantur in aqua. et ipse voluit. quod Saraceni de
aqua. in despectum cristianorum. sua lavarent verendia.
Hec sunt de lege et gestis Mahomet. que sunt abhominabilia apud
Deum et apud homines. et ideo pauca de istis trufis scribere curo.
|