Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 203


Decet etiam eos esse miserativos, non propter defectum,
vel propter imbecillitatem: sed propter bonum regni, et
ut magis amentur ab iis qui in regno sunt. Nam totum
regnum ad dilectionem regis provocatur, si viderit ipsum
esse clementem, et misericordem. Tertio, non decet
reges, et principes dubia pertinaciter in alteram partem
asserere, ne per hoc iudicentur leves et indiscreti. Quarto
in suis actionibus debent habere moderationem et temperamentum:
quia (ut dictum est) ipsi esse debent forma
vivendi, et regula aliorum. Senum ergo, et iuvenum
aliqui mores sunt imitandi, aliqui fugiendi. Sed eorum
qui sunt in statu, quodammodo omnes mores sunt imitandi.
Dicimus autem, quodammodo: quia sicut senes,
et iuvenes habent quandam pronitatem naturalem, et
inclinationem ad mores vituperabiles: possunt tamen
contra ilam proponitatem facere consequi laudabiles mores.
Sic et illi qui sunt in statu, et si de se pronitatem
habent ad mores laudabiles, possunt
tamen contra istam pronitatem facere,
ut per corruptionem appetitus sequantur
vituperabiles mores.
Quare si dignum est dominari
rationi, et
intellectui,
decet
reges, et principes, qui aliis dominantur,
sequi mores laudabiles secundum
dictamen, et
ordinem rationis.

Torna all'inizio