Ambrosio, et comitibus, et iudicibus, et bonis hominibus. Ac 
noticia iudicatum scripsi ego Deodatus, iudex et notarius. Actum 
in Balva, feliciter, in anno ab incarnacione domini nostri Iesu 
Christi anni sunt millesimo vicesimo secundo, et dies [.....] 
mense marcii, per indiccione .IIII. iudicato, feliciter. Ambrosius 
cappellanus et missus domni Henrici augusti fieri decrevit ac 
suprascripsit. † Rocco suprascripsit. Aczo suprascripsit. Adelbertus 
suprascripsit. Lupo suprascripsit. 
OFFERCIO SANCTI BARTHOLOMEI IN SERRA MALA. 
IN Dei nomine. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi 
anni sunt millesimo quartodecimo, et mense [.....], per indiccionem 
.XIII.am Ideoque ego Leoderico et Odemundo germani, 
filii quon[d]dam Ildeprandi, et Leoderado, et Teobaldo germani, filii 
quonddam Alboni, declaramus enim, sicut in edicto Langobardorum 
continet pagine, quia dominus Liuprandus rex in suo capitulo sic 
adfixit; «Si quis Langobardus, habens statu[m] humane fragilitatis, 
«recogitans pro salute anime sue, de rebus suis cartulam donacionis 
«quolibet facere voluerit, absolute faciat unusquisque de 
«rebus suis, quod velit et noverit». modo vero in ea videlicet 
racione, et ego iam dictus Leoderico, et Odemundo germani;
  |  
  |