CAP. III.—1. LANFR.  Fidelis autem , id est, verax,  
qui adfuturum se promisit fidelibus suis usque in  
finem saeculi. 
2. AMBROS.  Fidelis autem . Hoc ad verba orationis  
quae fecerat reddidit. 
3.  Dominus autem dirigat , id est, contingat vobis  
permanere in illa charitate, quae est erga eum, tolerantes  
etiamsi aliquid conveniat pro eo pati. Et  
quod dixit, Dei et Christi, in commune id positum  
esse videtur. 
4. LANFR.  Ipsi enim scitis . Quasi diceret: Non est  
opus ut exponam hanc traditionem, de qua loquor, 
  |  
  |