Vicentinus dux optinerent, inruentibus subito Veneticis, Hildeprandus ab eis captus est,
Peredeo viriliter pugnans occubuit. Insequenti quoque tempore Romani, elatione solita
turgidi, congregati universaliter, habentes in capite Agathonem Perusinorum ducem,
venerunt ut Bononiam conprehenderent, ubi tunc Walcari, Peredeo et Rotcari morabantur
in castris. Qui super Romanos inruentes, multam de eis stragem fecerunt
reliquosque fugam petere conpulerunt.
55. His diebus Transamundus contra regem rebellavit. Super quem rex cum
exercitu veniens, ipse Transamundus Romam fuga petiit. In cuius loco Hildericus
ordinatus est. Mortuo autem Romualdo iuniore Beneventanorum duce, qui viginti et
sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus, eius filius adhuc parvolus, remansit. Contra
quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt extinguere; sed Beneventanorum populus, qui
suis ductoribus semper fidelis extitit, eos perimerunt, sui ducis vitam servantes. Qui
Gisulfus dum adhuc propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum
non esset, Liutprand rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit et aput Beneventum
suum nepotem Gregorium ducem ordinavit, cui in matrimonio uxor sociata
Giselperga nomine fuit. Ita rex Liutprand rebus conpositis ad suum solium remeavit;
Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Scaunipergam nobili ortam
progenie in matrimonium iunxit. Ipse rex eo tempore in langorem decidens, morti
adproximavit. Quem Langobardi vita excedere existimantes, eius nepotem Hildeprandum
foras muros civitatis ad basilicam sanctae Dei genetricis, quae ad Perticas
dicitur, regem levaverunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in eius conti
summitate cuculus avis volitando veniens insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc
portentu visum est significari, eius principatum inutilem fore. Rex autem Liutprand
cum hoc cognovisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum
regni sui consortem habuit. Evolutis dehinc aliquod annis, Transamundus, qui Romam
fugerat, Spoletium rediens, Hildericum extinxit rursumque contra regem rebellionis
audaciam sumpsit.
|
|