: Chronicon Novaliciense

Pag 176

III


multa et carissima sanctorum corpora cum variis vasculis aureis
argenteisve ibi pater eius Karolus largitus est. Ibi quoque cortes
in Italia seu in regno Francorum atque Burgundionum tradidit,
tam pro filio, quamque pro amore almi sui magistri, videlicet
Frodoini, cuius certe vita et exempla imitatus est.
XXVI, Dominavit namque abbatiam Novaliciensis suis temporibus
felix ipse, feliciter ac prudenter. Hic ergo tales habuit
adiutores et amatores quales fuerunt reges Italię atque Fran-
<t>ię, Karolum scilicet patrem suum et Hludovvicum fratrem
suum atque Lotharium nepotem suum ac alios post istos sequentes.
Carolus ergo dedit in predicto cęnobio, scilicet in Mauriensis
episcopio, duas cortes, Arva et Liana, et in Italia
cortem Gabianam
nominę, in qua autem corte, cum appendices suos, mille
mansas numerantur. Hludovvicus namque eidem, cum patre
Karolo,
auxit vallem Bardonisscam cum castro Bardino. Lotharius
vero de eadem vallem abbati Ioseph preceptum faciens et
insuper
adcrevit Pagnum, quondam ditissimum et regalem monasterium,
quod olim Aystulfus rex ambidexter condiderat. Horum
ergo precepta regum ex his supradictis curtibus et aliis in
hodiernum usque in eodem monasterio conservantur diem.
XXVII, Hoc siquidem tempore Karolus rex Francorum atque
imperator et patritius Romanorum, postquam LXXVI annis
vitę vixerat in seculo, migravit ex hoc orbe, V kalendas februarii.
Nam regna tenens ipse dum vixit XL et VI annis feliciter,
iam ab incarnatione Domini anni evoluti octo centies et XIV. Sic
enim in suo ępythafio legitur:
Aurea cęlorum postquam de Virgine Christus
sumpserat apta sibi mundi pro crimine membra,

Torna all'inizio