: Formularium florentinum artis notariae

16


uni eorum solventi ab alio liberetur, vel recepit pro
dicto I. solvere et reddere de hinc ad talem terminum,
promittens et cetera, ut supra de pena et obligatione
pingnoris vel bonorum, et de sacramento, et fideiussore,
et uxore eorum, et aliis que videris expedire.
DE EMPTIONE ET VENDICTIONE GRANI ET ALIARUM
BLADARUM ET RERUM MOBILIUM.
Iohannes filius olim talis de Vico, renumtians exceptioni
non soluti pretii vel non numerate pecunie, fori
privilegio, et omni legum auxilio et cetera, vendidit,
ex causa vendictionis promisit, tali filio I. tot modios
grani, recto stario Florentino, pro quo grano in veritate
fuit confessus se pretium, et pretii nomine, ab ipso I.
recepisse libras tot, de quibus vocavit se bene pagatum;
quod siquidem granum bonum et purum ac nictum,
sine malitia, ad rectum starium Florentinum, et
in Florentia, vel loco tali, ad domum suam, ei vel heredibus,
ac cui concesserit, solvere et dare et mandare
promisit, de hinc ad sex recoltas proximas, in qualibet
recolta annuatim tot per totum mensem augusti; et si
ita non solverit dicto termino, promisit ei dare extimationem
in denariis quantum plus valuerit tempore
solutionis; alioquin: promisit ei, nomine pene, dare duplum
predicti grani, vel eius extimationem, quolibet
termino, et dampna et expensas resarcire, unde obligavit
et pingnora ei fecit bona sua presentia et futura,
vel pingnus consensit et cetera, ut supra de sacramento
et de fideiussore, et uxore; et si plures fuerunt facias
obligare et renumtiare ut supra.
DE DOTRINA HUIUS ARTIS ET OFFITII.
Et eodem modo dices in venditione ordei, milei, panichi,
groci, vini, olei et aliarum bladarum et rerum,
que in futurum dare alicui ab aliquo promittitur, tali
mensura, vel ad tale pondus, et ad mensuram vel starium
de tali loco.

Torna all'inizio