ut qui antea pacem orbis, urbis et domus, id est familie, computavimus,
in quarto iam gradu pacem amicitie numeremus. Que utique amicitia
vicissitudine studiorum officiorumque colitur et tenetur. Alioquin nullo
pacto durabunt amicitie monumenta, nisi ex utraque parte officiosa
constet affectio.
XVI. De statu pacis domestice.
Quia vero omnis domus particula quedam civitatis creditur, omnis autem
pars ad universi, cuius pars est, integritatem refertur, debet ad normam
civilis pacis pax formari domestica, ut sicut civilis pax publicis conservatur
legibus, sic et pax domestica privatis traditionibus legitime gubernetur.
Unde sicut ille, qui publicam tuetur pacem, pater patrie dicitur, ita et
qui pacem regit domesticam paterfamilias optinuit nuncupari.
Et quoniam ad respectum familie sue patris censetur nomine, decet eum
omnibus etiam servis suis, qui pars familie sunt, paterni favoris clementiam
exhibere, quatinus occasio turbande pacis domestice omnibus
subtrahatur. A qua sententia non discedit, quod quidam vulgate auctoritatis
sapiens tradidit: Sic, inquit, cum inferiore vivas, quemadmodum
tecum superiorem vivere velis. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi
in servum tuum liceat, veniat in mentem tantumdem in te domino tuo
licere. Et Iesus Sirac: Si est tibi servus, sit tibi quasi anima tua, et quasi
fratrem sic eum tracta.
Ita tamen erga familiam suam quis benignitatem exerceat, ne
discipline rigorem penitus amittat. Non enim minus mollis remissio
quam severa exacerbatio pacis domestice concordiam vacuabit, sicut in
David gestum esse agnoscitur. Quia enim filios licentia molliore
|
|