Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 514


5. Praeterea, etiam post baptismum, quamvis originalis culpa deleatur, remanet
tamen concupiscentia in corpore per modum poenae. Si ergo infectio concupiscentiae
in semine animam inficere posset culpa originali, etiam postquam homo
a peccato originali mundatus esset, per concupiscentiam in corpore remanentem
anima similiter inficeretur; et ita peccatum originale de necessitate rediret;
quod est inconveniens: quia oporteret etiam de necessitate et poenam eius redire,
quae est carentia visionis divinae. Ergo non est possibile quod infectio seminis
infectionem culpae in anima causet.
SED CONTRA est quod Apostolus dicit ad Rom. 5, 12: «Per unum hominem peccatum
in mundum intravit». Sed non potuit ex uno homine humanum genus infici,
nisi eo modo quo totum genus humanum ex uno homine processit. Hoc
autem fuit per originem carnis. Ergo hoc modo peccatum originale a primis
parentibus in nos transit.
Praeterea, sicut se habet personale peccatum ad actum personae; ita se habet
peccatum naturae ad actum naturae. Sed peccatum personale, idest actuale, ex
actu personae causatur. Ergo et peccatum naturae, scilicet originale, ex actu
naturae in nobis efficitur. Sed actus naturae est actus generationis, per quem
ipsa natura speciei salvatur. Ergo per actum generationis peccatum originale
in nos transit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in progressu originalis talis ordo servatur quod
persona naturam infecit per actum peccati; et naturae infectio in personam
secundario transivit, quae a persona peccante propagatur: quod qualiter sit,
videndum est. Sicut enim prius dictum est, hoc Deus humanae naturae in sui
principio supra conditionem suorum principiorum contulerat, ut esset in ratione
rectitudo quaedam originalis iustitiae quam sine aliqua resistentia inferioribus
viribus imprimere posset; et quia hoc gratis collatum fuerat, ideo iuste per
ingratitudinem inobedientiae subtractum est; unde factum est ut primo homine
peccante, natura humana quae in ipso erat, sibi ipsi relinqueretur, ut consisteret
secundum conditionem suorum principiorum; et per modum istum ex actu
personae peccantis in ipsam naturam defectus transivit. Et quia natura deficiens
ab eo quod gratis impensum erat non potest causare hoc quod supra
naturam collatum erat, cum nihil agat ultra suam speciem; ideo sequitur quod
ille qui generatur ab habente naturam hoc modo deficientem, naturam in simili
defectu suscipiat: quia actus personae secundum conditionem suae naturae
procedit, et ultra non se extendit. Inde est quod defectus in ipsam personam
generatam redundat.

Torna all'inizio