Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 324


SED CONTRA, pugnantibus debet institui aequalis conditio a iusto iudice. Sed
daemones nos vincentes nostrum exercitium minuunt. Ergo videtur quod similiter
sit e converso.
Praeterea, hoc potest probari iustitia humana, quae pugilem victum ad pugnam
ulterius non admittit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod omnes concedunt, daemonem victum aliquo modo a
tentatione cessare; sed circa hoc, scilicet qualiter cesset, sunt tres opiniones.
Quidam enim dicunt, quod hoc modo repellitur, quod nec ipsum nec alium tentare
possit, nec de eodem nec de alio peccato. Quidam vero dicunt, quod potest
tentare de alio peccato, non autem de eodem, nec ipsum vincentem nec alios: et
hae duae ponuntur in littera. Alii vero dicunt, quod ex quo aliquis perfecte de
uno vitio daemonem tentantem vincit, non potest de eodem vitio ab eo tentari,
sed de alio potest; alios autem tentare potest et de eodem vitio et de alio. Haec
autem opinio habet causam magis manifestam: quia ille dicitur perfecte diabolum
vincere de aliquo vitio in quo omnino vincuntur passiones ad vitium illud
inclinantes, sicut est in illis in quibus acquiritur habitus virtutis consuetudinalis;
et tunc non remanet magna pronitas ad peccatum illud; et ideo a diabolo
non tentatur de hoc peccato, qui vires eius cognoscit. Aliarum autem opinionum
ratio potest esse, quia cum caritas bona opera communia faciat in tota
ecclesia, ex victoria unius omnes aliquod commodum reportant, dum eorum
hostes vincuntur. Quid tamen horum verius sit, ignotum est: quia nec ratione
nec auctoritate multum confirmari potest.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod daemonum voluntas semper manet in eadem
obstinatione ad nocendum hominibus; et ideo magis prodest quod removeantur
a pugna, quia per hoc potestas impugnandi compescitur, quorum iniqua voluntas
non minuitur nec augetur.

Torna all'inizio