Incipit comentum Wilhe[l]mi Lucensis in tertiam Ierarchiam Dionisii
que est De Divinis Nominibus
[Prologus]
Exhortatione tua, dilectorum dulcissime David, cui <me> meaque
omnia debeo, sancti Dionisii Ariopagite tertiam Ierarchiam, que de
Divinis Nominibus est, post secunde, quam Ecclesiasticam dicunt, vigiles
commentationes multo pervigilio desudatas, anxios novosque labores
aggredior. Quod novitatis iter, quem arta et opaca sit circum
semita septum, illa res luce clarius probat, quod ad divinarum nominationum
monadem et ad divine nature omnipotentem [Thearchiam]
inexplorabilis sui apicis potentissimo vertice ducit. Excedens siquidem
sanctus Dionisius globum terre et inferius ac superius emisferium
obambulans, omnemque tractum alti et inscrutabilis poli omnemque
circularem VII planetarum orbitam evadens, per liquidi etheris igneos
purosque meatus ad eternum visendum principium doctorem suum
divinissimum Paulum secutus super pennas ventorum in paradisum ultra
hominum communem valentiam volavit. Unde quidam metrice
dixit:
Alta dehinc volitans Paulum super astra secutus,
Empirii celi tertia regna videt.
Tibi ergo, carissime David, quem nobilis et regalis Laurissa, palude
licet <in>numerosoque culice valletur, nobilem et generosum Scripturarum
sophum adgenuit, hoc opus, nec profunditate perterritus nec
invidie lividos dentes nigrosque reveritus, dedico tuoque nomini ad
purum delego. Audacibus igitur ceptis, quibus divina favere dignetur
|
|