Samnie edificatum, per hanc nostram scripcionem, secundum preceptum 
confirmacionis bone memorie senioris nostri imperatoris 
Ottonis, et eius genitoris, confirmamus et corroboramus ecclesiam 
Beate Marie de Apinianici cum Sancto Sebastiano de Valle, et 
omnibus aliis ecclesiis, et omnibus pertinenciis ad eandem ecclesiam 
Beate Marie pertinentibus in comitatu Marsicano, eo ordine quatinus 
idem monasterium Sancti Vincencii, una cum monachis, et 
abbate Roffrido, eiusque successoribus eandem ecclesiam Beate 
Marie supra nominatam cum omnibus eius pertinenciis, secundum 
precepta confirmacionis, que inde habere videntur habeant, teneant, 
firmiterque possideant in perpetuum, omnium hominum contradiccione 
remota, si quis igitur hanc nostram confirmacionem infringere 
temptaverit, sciat se sibi, et nobis compositurum trecentas 
libras auri. Quod ut verius credatur, hanc paginam sigillo nostro 
iussimus sigillare Adelbertus cancellarius scripsit. Data .IIII. 
nonas ianuarias, anno Dominice incarnacionis .D.CCCC.LXXXX., indiccione 
secunda, anno vero regni tercii Ottonis regnantis .VI. 
Actum Rome.
  |  
  |