Insinuavit dilectio vestra et hoc, quod quidam pollicentes atque in errore perseverantes
predicant: ut, qui non ederit pecudum aut suillum sanguinem et suffocatum, rudis est aut ineruditus.
Nos quidem, apostolica precepta inbuti atque eruditi, confirmantes predicamus, quod, si quis pecudum
aut suillum sanguinem et suffocatum manducaverit, non solum totius est eruditionis a alienus, sed ipsius
quoque intellegentiae communis prorsus extraneus, unde sub anathematis vinculo obligatus in laqueo incidat
diaboli.
Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod predistinatio ad vitam sive ad mortem in Dei sit
potestate [et non nostra; isti dicunt: ‘Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?’] alii
iterum dicunt: ‘Ut quid rogamus Deum, ne vincamus temtationem, quod in nostra est potestate,
quasi libertate arbitrii?’ Re vera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati
Fulgentii episcopi [ad] Eugipium presbiterum contra sermonem cuiusdam Pelagiani opuscula directa,
quibus infra multa idem pater docens haec verba subiungit: Illi autem, [dum] pro se gratiam
solum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, qui alios ad vitam, alios ad
mortem asserunt destinatos, adverte, quibus impietatis nexibus ligant. Si ad bonum predistinatus
sum, contra malum resistere necesse mihi non erit; si vero ad malum natus, bonum mihi exercere
nihil proderit; ac sic in utraque parte intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitate, alius
disperatione torpebit, ac per hoc odiabitur omnis iustitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit
operatio. Sed non ita est; quin potius incessanter oremus, quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione
orate, ne intretis in temtationem’. Nihilhominus contra omne peccatum non solum oratione,
sed etiam labore luctemur, quia ipse dominus presenti lectione testatus est, quia ‘unusquisque propriam
mercedem accipiet secundum suum laborem’. Haec verba, quibus auctor sermonis illius veritatem
predistinationis nititur obpugnare, inconsiderate atque indiscrete prolata, Deo nos adiuvante,
monstramus. Et post cetera: Opera ergo misericordiae ac iustitiae suae preparavit Deus in eternitate
inconmutabilitates suae et, sicut futurorum operum suorum numquam fuit ignarus, sic in
eorundem operum preparatione numquam inprovidus. Preparavit ergo iustificandis hominibus merita,
preparavit hisdem glorificandis et premia; malis vero non preparavit voluntates malas aut opera
mala, sed preparavit eis iusta et eterna subplicia. Haec est aeterna predistinatio futurorum operum
Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter predicamus.
Beatus enim Paulus predistinationem eorum, quos Dominus gratias salvat, et evidenter et
frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo: ‘Nam, quos prescivit, et predistinavit conformes fieri
imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus’; et post: ‘Quos autem predistinavit,
hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit’ – non
utique alios, sed, quos predistinavit, hos vocavit, hos iustificavit, hos glorificavit. Nihil incertum in
Dei operibus nutat, quia nihil suae predistinationis evacuat; predistinationis igitur sua opera
vocatione Deus inchoat, glorificatione consummat; non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum
propositum vocat: ‘Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum
propositum vocati sunt’. Item et post multa: Teneatur ergo predistinationis veritas a fidelibus cunctis,
quia, quisquis divinum non credit in hac predistinationis consilium, non perveniet ad gloriosum eiusdem
predistinationis effectum; quisquis autem non est predistinatus ad gloriam, invenitur sine dubio
prescitus ad penam, quae ideo in Dei preparatione predistinata cognoscitur, ut per eam infidelitas
atque iniquitas puniatur. Propter quod beatus Iudas apostolus quosdam predistinatos dicit in
iudicium his verbis: ‘Subintroierunt enim quidam homines impii, qui olim prescripti et predistinati
erant in hoc iudicium Dei nostri’ – vigilanter autem in doctrina spiritus sancti predestinatos impios non
dicit ad peccatum, sed ad iudicium, id est non ad impietatem, sed ad punitionem; non enim predestinati
sunt ad hoc, quod vitiosae impietates admittunt, sed ad illud, quod iudicio equitatis divine
recipiunt: ipsorum enim opus est, quod impie faciunt; Dei autem opus est, quod iuste recipiunt.
Item post cetera: Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter adiuncxit dicens: Quin potius
incessanter oremus; quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in temtationem’, et
post: Nihilhominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, et
iterum: Sic laborantes vocat dominus dicens: ‘Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et
ego vos reficiam’; sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus, quam conlaborantem iugiter habeamus,
per quam nos Deus et in labore custodiat et ad mercedem peracto labore perducat.
Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae nobis innotuistis, id est: quod multi, dicentes
catholici esse, communem vitam gerentes cum iudeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque
in potis seu et in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt; et illud, quod inibitum est, ut nulli
|
|