Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo IX

Pag. 96


Deinde ab alia parte ecclesie supradicte. est unus mons supra civitatem
Ebron versus orientem longe a civitate per unum parvum miliare. in
quo monte supra cacumen apparuerunt tres angeli Dei Abrahe. qui ibant
ad destruendum Sodomam et Gomorram. licet apparuerunt ei similiter in
convalle Mambre. et super illum montem adduxit Deus Abraham dicens:
Suspice celum et numera stella[s] etc.: et addidit: Semini tuo dabo terram hanc.
Super illum montem ego fui et de lapide loci. ubi Deus aparuit. recepi.
De illo monte videtur Mare Mortuum et desertum Pharam et tota Palestina
et montes usque Jherusalem. In illo monte ymmolavit Abraham Deo
vaccam trienniem et capram trienniem et arietem triennem et turturem et
calumbam. ut legitur Genesis XVº capº.
Ad Ebron ad unum miliare supra viam. que vadit Jherusalem. est
Mambre. ubi longo tempore habitavit Abraham. in quo loco tres
angelos vidit et unum adoravit. ubi figurata fuit sancta Trinitas. quia. licet
sint tres persone. tamen est solus unus Deus. et erat unus ilex in Mambre
ante hostium tabernaculi Abrahe. quod non est. modo apparent ejus vestigia
domus Abrae. Ilex est una arbor. que est facta sicut quercus. nisi quod
habet minora folia. et hoc est. quod dicitur in Genesis. XVIIIº. quod
venerunt angeli Dei ad ilicem Mambre. sedente Abraham in ostio tabernaculi.
et illam domum et tabernaculum ego vidi. que est dirupta et
arbor est incisa: fuit enim magnum edificium. ut apparet ruinas.
De Ebron ad medium miliare super montem usque occidentem. est
locus. ubi Abraham ad preceptum Dei immolare [voluit] Ysaac. filum
suum. et angelus Domini impedivit. et Abraham respexit et vidit arietem
pendentem cornibus inter vespres et spinas. et immolavit eum. ut legitur
Genesis XXIIº: et omnia a ista loca ego vidi et devotissime visitavi: et tunc
Abraham habitabat in Bersabee Juda. et ex precepto Dei pervenit ad montem
istud. Genesis XXIº. Et hec est causa. quia Saraceni interficiunt
arietem omni anno semel. quicumque potest. tali modo et tempore: et ego
vidi et ab eis diligenter investigavi. et apud eos reputatur eorum pascha

Torna all'inizio