Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 84


XII. Descriptio triformis pacis hominis ad se.
Ecce de pace, que est in superioribus, tractavimus; deinceps ad eam, que
habetur in inferioribus, id est ad pacem, que est hominis ad se et hominis
ad hominem, sermonis intentio convertatur. Pax igitur hominis ad
seipsum trigemina varietate distinguitur: una enim malorum est, alia
bonorum, tertia beatorum. Pax malorum est carnis et mundi male blandiens
eis prosperitas. Pax bonorum est bone conscientie leta securitas. Pax
beatorum est rationis et sensualitatis in dilectione supernorum perfecta
consensio.
XIII. De pace malorum ad seipsos.
De pace malorum querere poteris ab Asaph: Zelavi, inquit, in peccatoribus
pacem peccatorum videns, quia non est declinatio morti eorum, nec
firmamentum in plaga eorum. In laboribus hominum non sunt et cum
hominibus non flagellabuntur
. Quam pacem dominus in Iudeis improbabat
et exprobabat, cum diceret: Quia si cognovisses et tu et quidem
in hac die tua que ad pacem tibi
. Hanc et Iob sub forma conquestionis
describit dicens: Quare impii vivunt, sublevati sunt confortatique divitiis?
Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu
eorum. Domus eorum secure sunt et pacate, et non est virga dei super
illos. Bos eorum concepit et non abortivit; vacca peperit et non est privata fetu
suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant
lusibus; tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
Ducunt in bonis dies suos qui dixerunt deo: Recede a nobis, scientiam viarum
tuarum nolumus
. Non absimilibus verbis et David ait de filiis alienis:
Quorum, inquit, filii sicut novelle plantationes stabiliti a iuventute sua;
filie eorum composite, circumornate ut similitudo templi. Promptuaria

Torna all'inizio