[18.] Paccatis igitur rebus omnibus intestinum iurgium bellumque
civile succedit, adeo execrandum et lacrimabile,
ut preter innumeras bellorum clades inmutatus sit status
urbis et ecclesie. Verrissime enim ocio civiles nutriuntur
discordie et sepe velut ex adipe prodit iniquitas . Nullis
itaque exterius adversantibus in semetipsos exercent odia
cives. Factum est autem, ut privato inter se iurgio plebeius
quidam graviter cederetur a milite. Unde plebs dedignanter
commota repente adversum milites in arma consurgit. Ipsi
autem velut incauti iuxta posse resistunt. Inde fomes pululat
odiorum et partium fiunt iuramenta quamplurima. Lanzo
quidam ingenuus civitatis miles plebeie turbe favebat
|
|