Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 186


salutis beneficium ualeat peruenire. A strato igitur surgit, et a
famulis suis aqua petita, faciem suam lauat ut suarum signa lacrimarum
abstergat.
[Incipit liber xxiiiius de Achille intercepto amore Polixene
et bellare nollente. ]
Adueniente igitur nocte diei ipsius, cum adhuc treuga duraret,
Achilles suo iacens in lecto totam noctem preteriuit insompnem,
cogitans qualiter ad Heccubam suum dirigat nuncium in secreto
tractaturum cum ea ut si eius filiam Polixenam sibi uellet concedere
iugalis teda matrimonii collocandam quod eam sibi tribuat in uxorem,
ipse faciet et curabit quod totus Grecorum exercitus a Troyane
ciuitatis obsidione discederet et sine Troyanorum lesione in Greciam
reuertetur, omni scandalo quietato absque alicuius alterius
condicionis euentu. Quare ipsius mane aurora surgente quendam
suum secretarium et sibi ualde fidelem uelociter ad se uocat.
Cui patefactis sui cordis archanis et iniuncto sibi de eorum
tacita occultacione fideli, firmiter mandat illi ut ad reginam Heccubam
se dirigat in secreto cum dati sibi forma mandati. Qui
statim iussui sui domini fideliter obsecundans se protinus accinxit ad
iter, et ad reginam Heccubam veniens in secreto legacionem sui
domini fideliter pandit illi.
Regina uero Heccuba, que multa discrecione uigebat, uerbis ipsius
nuncii placido animo intellectis, licet multa suspiria a pectore resoluisset,
nuncio sic ad eius uerba respondit: "Amice, ad dominum
tuum redeas et illi ex mea parte secure promittas quod, quantum in
me est, leto animo sum parata uota eius implere. Sed ut res ipsa
finem debitum consequatur, necesse est me uoluntatem regis Priami
uiri mei et filii mei Paridis explorare. De quorum cum fuero certiorata
responsis, die tercia ad me redire curabis responsum a me,
ut fieri poterit, recepturus. " Auditis ergo Heccube uerbis, redit
nuncius ad Achillem. Et nuncii sui audito responso, in suis doloribus

Torna all'inizio