Ad quintum dicendum, quod lex non datur nisi rationem habenti; unde illa concupiscentia
tantum directe praecepto legis prohibetur quae ad rationis consensum
pertingit, quae peccatum mortale est. Concupiscentia autem quae est in
primis motibus non est contra legem, sed praeter legem; et ideo peccatum
veniale est.
ARTICULUS 2
Utrum lex mosaica cohibeat tantum manum, an etiam animum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod lex mosaica non solum manum, sed etiam animum cohibere
debeat. Eiusdem enim est animum ordinare ad virtutem, et cohibere a peccato.
Sed lex Mosaica ordinat animum ad virtutem, ut patet Deut. 6, 5: «Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo». Ergo et ipsa etiam cohibet animum a
peccato.
2. Praeterea, concupiscentia in anima est. Sed lex vetus cohibet a concupiscentia,
ut patet in his duobus praeceptis. Ergo cohibet animum a peccato.
3. Si dicatur, quod non cohibeat ab omni concupiscentia; contra. Sub his duobus
praeceptis, ut dictum est, omnis concupiscentia prohibetur. Sed haec duo
praecepta in veteri lege edita sunt. Ergo totaliter animum a peccato cohibebat.
4. Si dicas, quod hoc intelligitur quo ad caeremonialia; contra. Caeremonialia
enim legis non praecipiebant ab aliquo peccato abstinere, sed potius quid in
figuram esset faciendum. Ergo non magis manum quam animum cohibebant.
5. Praeterea, lex Moysi perfectior erat quam lex civilis. Sed lex civilis non tantum
cohibet manum, sed etiam animum; alias ad virtutem non induceret, quae
principaliter in animo consistit. Ergo lex mosaica non tantum cohibet manum,
sed animum.
SED CONTRA, lex nova est perfectior quam lex vetus. Sed nihil potest esse perfectius
quam cohibitio animi et manus. Ergo in lege veteri non cohibebatur utrumque.
Praeterea, Matth. 5, Dominus supra praecepta legis, quae ad factum exterius
pertinent, sicut de homicidio, facit additionem de interiori actu peccati, sicut de
ira: quod non esset, si lex vetus animum cohiberet. Ergo lex vetus animum non
cohibebat.
Praeterea, nihil cohibet animum nisi gratia. Sed vetus lex gratiam non conferebat.
Ergo animum non cohibebat.
|
|