Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 114


In hac denique Christi paupertate sollicite persistentes eorum
vita, quam Deus ad exemplum plurimorum ostendere disposuit,
longe lateque personuit atque lucerna super candelabrum posita,
diucius latere non potuit, et cum multi eorum vitam imitari cupiunt,
multitudo fraternitatis ad eos concurrere cepit.
Longe per centum sociis moderare talentum,
Famina sacra ferunt, palmam bellique tulerunt
Et capiunt multos valido de gurgite ductos.
Primus itaque prefuit sacro gregi Paldo Dei famulus, qui erat
omnino mitissimus, quique per omnia hoc in suis actibus ostendebat,
quod suis subiectis voce prefficabat, ita amator Christi paupertatis,
sicuti nec carnales estuant diviciis terrenis. hic nempe
fertur ad confirmandas animas fratrum ut in paupertate, quam
ceperant, perdurarent dixisse: « Credite michi, fratres, quia monachus
ille, qui in hoc monasterio persistens usque in finem, permanserit,
anima eius eterna supplicia nequaquam sustinebit sed
vitam eernarn possidebit et hoc sanete congregacionis moasterium
usque ad finem seculi ad lucrandas animas permanebit ».

Torna all'inizio