7. LANFR.  Ut innotescat  In cognoscendam sapientiam 
Dei coelestes spiritus etiam profecerunt per  
Ecclesiam, quia, dum eam Christus seu per se,  
seu per apostolos suos instrueret, plurima secreta  
didicerunt quae antea ignorabant. 
8.  Multiformis . Ordo: sapientia Dei multiformis  
secundum sapientiam Dei, quae in propria natura  
simplex est, secundum ordinem saeculorum multiformis  
dicitur, eo quod ipsa saecula in ipso Dei ordine  
multiformiter variantur. 
9.  Propter quod peto . Petit ne desperent de misericordia 
Dei circa seipsos, videntes eum tanta  
pati. 
10. AMBROS.  Propter quod peto . Omnia interjecit  
ab eo,  Paulus vinctus , usque ad hoc,  propter quod  
 peto . 
11. LANFR.  Peto ne deficiatis . Utrumque noverat  
alterutro indigere, et gloriam libero arbitrio, ubi  
rogat ne deficiant; et liberum arbitrium dono gratiae,  
ubi Deum rogat, ut det eis corroborationem. 
12. AUGUST. (Serm. 7  De verb. Apost. , tom. X.)  
 Hujus rei gratia . Cujus rei gratia, nisi quae supra  
dixerat, peto, non infirmari in tribulationibus meis  
pro vobis, quae est gloria vestra. Quia ergo voluntatis  
habetis arbitrium, peto. Quia vero vobis voluntatis  
arbitrium non sufficit ad implendum quod  
peto: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem . 
13. LANFR.  Paternitas in coelis . Coelos vocat spirituales 
homines. Terram carnales.  Ad Patrem , inquit,  
 flecto genua .  Ex quo , id est, per quem nominantur  
caeteri patres seu spirituales, seu carnales.  
Qui enim fecit esse res quod sunt, ipse causa est ut  
nominentur quod sunt. Aliter:  ex quo , id est, cujus  
similitudine nominantur patres spirituales, vel carnales.  
Quia enim omnipotens Deus pro eo Pater  
dicitur, vel quod Filium ex se generavit, vel quod  
creata proprio moderamine gubernat et regit. Ex ea 
  |  
  |