: De Gallica Petri Damiani profectione et eius ultramontano itinere

1046


sopitum et plenae diffinitioni traditum. Pacis inter eos foedera collocantur, simultatis iurgia
propelluntur.
In eadem quoque sinodo quaedam sunt ęcclesiastica censura correcta, quaedam canonicae
sanctionis vigore statuta, et dum pro unius causae intuitu sinodus congregata fuisse decernitur,
multis postmodum causis constat fuisse proficua.
De reversione.
20. Interea redeundi amor occurrit, repetendi itineris labor incumbit. Licentia
petitur, sed licentia protelatur. Ipse enim abbas cum suis tractare coepit, quomodo tanti
labor itineris alicuius muneris compensatione levigaretur. Sciebat enim hunc hominem
pecuniam non amare, munera spernere, solius pietatis intuitu tantum sumpsisse laborem.
Talia igitur decrevit offerre munera, quae non ipsi, sed per eum Deo transmitteret, ut,
dum sibi nollet, Deo saltem tribueret. Capellam enim argenteam deauratam cum sacris
vasis et vestibus, palliis et utensilibus obtulit. 'Accipe' inquit, 'magister, istas sacras vestes
et sancta vasa, quae Deo omnipotenti tribuimus et divino ritui mancipanda per te tuis
sanctis locis transmittimus'. Tunc in prima fronte receptionis quasi palliata locutione
deceptus munera per se Deo tradita non est aspernatus. Interim dies transit; peractis
necessariis membra quieti dedimus. Interea diversarum cogitationum conflictus animum
rapuere illius. Cogitabat, ne sub huius receptionis specie vitium aliquod latitaret, ne,
quod pro futurae mercedis intuitu laboraverat, terreno munere deperiret et fructus, quos
maturos manducare debuerat, obstupescentibus dentibus acerbos ipse consumeret. Cogitabat,
quia 'beatius est dare quam accipere'et beatus, qui subtrahit 'manus suas ab omni
munere'. Haec et alia sancto mentis examine trutinans compensabat. Mane autem facto
me primum adesse precepit. Tunc sibi dilecti Baruntii memoriam, prout sepius consueverat,
coepit habere. 'O', inquit, 'si ille karissimus frater noster adesset Baruntius,
salutiferi consilii nobis propinasset poculum. Numquam enim mihi, ut acciperem, persuasit,
immo ut terrena spernerem, semper suggessit. Munera ista, quae tali velamento
nobis deferuntur, non esse accipienda recogito. Iustitiam enim Dei occasione qualibet
vendere timeo, terrenarum rerum negotiator esse non debeo. Quid tibi super hoc videatur,
edicito.' Postquam vero huius mihi consilii ausum tribuit, non solum, quia iam volueram,
laudavi, sed, ut faceret, multis precibus postulavi et, quod pauperem Christum pauperes
sequi debemus, sanctis eius auribus inculcavi. De quo quidem consilio suae paternitatis
amor in me nasci vel potius, ut puto, cepit augeri, quamquam hactenus nec ad mei vel
alicuius notitiam amor ipse pervenerit. Quasi enim quodam gelu adhuc in gemma constrictus
nec ad fructuum maturitatem nec ad floris teneritudinem nec etiam ad frondium
viriditatem erupit. Tandem ne aeternae retributionis fructus aliquo nobis munere deperiret
et temporalis oblatio premium aeternum consumeret, rennuente et contradicente abbate
predicta munera sibi dimisimus et huiusmodi pondere nos onerare penitus rennuimus
nillilque ab eo preter nobis necessaria, et quae itineris prolixitas requirebat, nos accepisse
recolo. Sic officiis salutationis ex utraque parte exhibitis levigati et alacres ad dilecti Fontis
solitudinem redivimus Avellani.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio