est; non de his quae sua sunt. 
18.  Sive mundus . Mundus enim propter utilitatem  
hominum factus est. 
19.  Sive vita . Vita et mors doctorum ad aedificationem 
subditis esse debent. Possumus etiam per vitam  
homines sanctos et angelos intelligere. Per mortem  
diabolum et membra ejus; qui, dum consulunt vel  
persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt. 
20. AUGUST. ( ex lib. LXXXIII, Quaest.  quaest. 57, t.  
IV).  Christus autem Dei . Non tanquam dissimilis aut  
alterius naturae; sed tanquam Patris Filius.  
CAP. IV.—1. AMBROS.  Sic nos existimet homo . Hic  
significat quia minus bene sentiebant de illo aliqui  
Corinthiorum. 
2. LANFR.  Dispensatores . Apostoli dispensabant  
mysteria Dei; alios episcopos, alios presbyteros,  
alios in hunc modum ordinantes. 
3.  Hic jam quaeritur , id est, occasione horum  
meorum verborum, quibus apostolos dixi debere  
existimari ut dispensatores, quaerit aliquis quis  
inter nos dispensator revera fidelis inveniatur, volens  
ordinationes nostras judicare secundum merita nostra. 
4.  Ut fidelis .  Ut , pro  revera . Sicut illud:  Et habitu  
inventus ut homo . 
5.  Mihi autem . Quasi diceret: quid alii dispensatores 
super hoc sentiant nescio. Sed ego vituperationes  
vestras nihili pendo, sciens per nos, seu dignos  
seu indignos, opus suum Deum operari. 
6. AMBROS.  Aut ab humano die . Humanum diem  
dum dicit, significat divinum, in quo judicaturus est  
Christus. 
7.  Sed non in hoc justificatus sum . Nunc humiliat  
se, et loquitur ut homo, qui possit culpam incurrere  
nescius. 
8.  Qui autem judicat me . Recte Domino Christo  
plurimum dedit; quia potest quod hominem latet,  
dum occulta judicat, manifestare. 
9. AUGUST. ( Enchir. ad. Laur. , cap. 120, t. III).  
 Qui et illuminabit . Non enim scimus mortales, corda 
  |  
  |