Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 978


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. Utrum per passionem Christi simus liberati a peccato;
2. Utrum per ipsum simus liberati a potestate diaboli; 3. Utrum per ipsum
simus liberati a poena; 4. Utrum ratione illius liberationis, Christus dicendus
sit redemptor; 5. Utrum eadem ratione sit mediator.
ARTICULUS 1
Utrum per passionem Christi simus liberati a peccato
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per passionem Christi non simus liberati a peccato. Christus
enim non est passus secundum divinam naturam, sed secundum humanam. Sed
peccata delere solius est Dei, ut patet Isai. 43, quia ipsius solius est gratiam
dare, per quam delentur peccata. Ergo per passionem Christi, peccata nostra
deleri non potuerunt.
2. Praeterea, corporale non potest agere in spirituale. Sed passio Christi fuit
quoddam corporale. Ergo non potuit agere in animas nostras ad delenda
peccata.
3. Praeterea, liberatio a peccato dicitur esse iustificatio. Sed haec attribuitur
resurrectioni: resurrexit enim propter iustificationem nostram; Rom. 4. Ergo
liberatio a peccato non debet attribui passioni, sed resurrectioni.
4. Praeterea, sicut passio Christi excitat in nobis caritatem, ita et alia beneficia
Dei: quia ipse nobis temporalia et spiritualia bona tribuit. Similiter etiam sanctorum
exempla nos ad caritatem excitant. Et tamen non dicitur quod per omnia
beneficia Dei a peccato liberemur. Ergo neque debet dici quod per passionem
liberemur a peccato quia nos ad caritatem excitat, ut dicit Magister.
5. Praeterea, sicut habemus fidem de passione, sic etiam habemus fidem de
creatione mundi; et tamen non dicitur quod per bona creationis a peccato mundemur,
quamvis fides corda purificet, ut dicitur Act. 15. Ergo videtur quod nec
etiam ista ratione dicendum sit quod per passionem a peccatis liberati simus, ut
dicit Magister.
SED CONTRA, Apoc. 1, 5: «Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo».
Sanguinem autem in passione fudit. Ergo per passionem a peccatis nos liberavit.
Praeterea, signum respondet signato. Sed ritus veteris legis fuit signum et figura
Christi. Cum igitur in veteri lege non fuerit sine sanguinis effusione remissio,
ut dicitur Hebr. 9, nec peccatorum remissio fit nisi per sanguinis Christi
effusionem.

Torna all'inizio