: Formularium florentinum artis notariae

97


exceptioni renumptians. Insuper, eius rogatu, talis in
omnem causam predictam fideiubens, promisit eidem
I. se facturum et curaturum ita quod dictus I. omnia
et singula ab eo supra promissa faciet et observabit
et actendet, et si non observabit ipse faciet. Alioquin:
promisit ei dare libras tot pro pena, et dampna et expensas
resarcire, et post firmum tenere, sub ypotheca
rerum suarum, omni leg(um) auxilio, et nove constitutionis
beneficio, et omni alii exceptioni speciali et generali
renumptians.
Actum loco tali, testibus presentibus tali et tali et
cetera.
DE PROMISSIONE DANDI FIDEIUSSOREM VEL PRO
UXORE VEL ALIA PERSONA VEL INSTRUMENTIS DANDIS.
Item dictus I. venditor promisit et convenit, et pactum
fecit eidem emptori, dare talem in fideiussorem vel
idoneum fideiussorem, qui se debeat dicto iudici obligare,
vel quod faciet uxorem suam, vel aliam personam,
his consentire et obligare et renumtiare iuri suo, dicto
sui sapientis, sine expensis, vel recipiendo tantum sub
tali pena, vel quod faciet talem filium vel fratrem simili
modo vendere, promittere et se obligare dicto
iudici, tali termino et sub tali pena; vel promisit dare
ei, expedire, vel ad exemplandum [tradere] instrumenta
emptionalia dicte terre, tali termino et sub tali pena et
post firmum.
DE PROMISSIONE PRETII VEL RESEDII EMPTIONIS.
Anno, die, indictione tali et cetera. Cum talis filius
talis, de loco tali, hodie in veritate emisset a tali filio
talis talem terram vel terras, et res et cetera, et ponantur
fines, et cartam et possessionem ipsarum terrarum
et rerum ab eo exinde recepisset, ut plene michi
notario constitit de predictis, et coram me acta sunt,
pretio librarum tot pisanarum; idem I. emptor, post
emptionem et confessionem pretii, non obstante confessione
inde facta, promisit solvere et dare eidem I.

Torna all'inizio