Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 44

Liber I


In studio: poeticae, philosophiae, picturae an musicae deditus sit. In consilio quaeretur quid cogitet, quid deliberet, quanquam hoc Quintilianus ad res magis putat, quam ad personas pertinere. Facta, casus et orationes ex tribus temporibus considerantur. Nam non modo quid quisque fecerit, quid dixerit, quid ei acciderit, sed quid agat, quid ve acturus esse videatur, considerabimus. Eadem de dictis et casibus ratio erit. Atque haec fere personis attributa sunt.
De locis rerum.
Cap. XIX
A rebus, sive negotiis argumenta multis modis ducuntur. Cicero ea quatuor in partes distribuit. Dicit enim, partim esse continentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii considerari, partim esse coniuncta negotio, partim gestum negotium sequi. Quintilianus argumenta, quae a rebus ducuntur, quinque ex partibus duci affirmat. Aut enim qua de causa aut quo loco aut quo tempore aut quo modo aut per quae unumquodque fiat, considerandum esse dicit. Quae divisio, tametsi a Ciceronis divisione diversa esse videatur, eodem tamen tendit. Nam quae Cicero cum ipso negotio continentia vocat, Quintilianus causas rerum appellat. Quae Cicero vel in gestione negotii vel adiuncta vel consequentia tanquam genera considerat, ea Quintilianus non generatim,

Torna all'inizio