in tam barbaram gentem, placet plus quam districtione censure, concedendum est,
at post quartam generationem iungantur.
Nam quod posuisti, quodsi mulier infirmitate correpta non valuerit viri debitum
reddere, quid eius faciat iugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret;
sed, quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit continere, nubat magis.
Non tamen subsidii opem subtrahat ab illa, cui infirmitas praepedit et non detestabilis
culpa excludit.
De presbitero vero vel quilibet sacerdos a populo accusatus, si certi non
fuerint testes, qui crimini inlato approbent veritatem iureiurando, erit in medio. Et
illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia;
sicque maneat in proprio gradu.
Nam de homine, qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illi talis reiteratio
prohibenda est.
In missarum autem sollempniis illud observandum est, quod dominus noster
Iesus Christus sanctis suis tribuit discipulis. Accepit namque calicem et dat eis
dicens: “Hic calix novi testamenti est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque
sumitis”. Unde congruum non est, duos vel tres calices in altario ponere, cum missarum
sollempnia celebrantur.
De immolaticiis autem escis consuluisti, si a fidelibus superductum fuerit vivificae
crucis signum, edi liceret an non. Illud sufficit respondere, quod beatus apostolus
Paulus dicit: “Si quis dixerit, quia hoc immolaticium est, nolite edere propter eum,
qui indicavit, et propter conscientiam”.
Addidisti adhuc, quodsi pater vel mater filium filiamque intra septa monasterii
in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplinae, utrum liceat eis, postquam
pubertatis inoleverint annos, egredi et matrimonio copulare. Hoc omnino devitamus,
quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur.
Enimvero quosdam baptizatos absque interrogatione simbuli ab adulteris et indignis
presbiteris fassus es. In his tua dilectio teneat antiquum morem aecclesiae:
quia, quisquis in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizatus est, rebaptizari
liceat minime; non enim in nomine baptizantis, sed in nomine trinitatis huius gratiae
donum percepit. Et teneatur, quod apostolus dicit: “Unus Deus, una fides, unum
baptisma”. Doctrinam vero spiritalem talibus studiosius ut inpertias, demandamus.
Pro parvulis vero, qui a parentibus subtracti sunt et, an baptizati sint vel non,
ignorant, hos ut baptizare debeas secundum patrum traditionem, si non fuerit qui
testificet, ratio poscit.
|
|