Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

156


aliter christiani. stoyci enim philosophi dixerunt
quod ira [et] perturbatio non cadunt in sapientem, quia in
omnibus adversis habet firmum animum et constantem, ita quod
nulla perturbatione movetur. perypatetici autem philosophi dicunt
quod sapientes aliquando ad iram et turbationem moventur,
sed tamen ipsam iram et turbationem habent rationi subiectas
et freno discretionis moderatas. christiani autem philosophi
non querunt utrum iste irascatur vel non irascatur, sed utrum ex
causa vel sine causa irascatur. ideo dixit Dominus in Evangelio:
"Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio". et aliqui
libri ibi habent: "Omnis qui irascitur fratri suo sine causa et cetera".
qui enim irascitur vitio fratris, talis ira est ex
causa et est bona et debet cadere in quemlibet sapientem. qui

Torna all'inizio