Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Acheros seu Acheronta, cum se primum offerat, ordini
aliorum principem faciemus.
ACHEROS vel ACHERON volunt quidam lacum esse et ad inferos
deferri, et ibi Acherontem fluvium facere.
ACRONIUS in Alpibus lacus est, quem descendens a fonte
Rhenus facit.
AECICUS Apollonie lacus est.
APHIO lacus est cuius aqua habet vitiligines tollere.
ALBANUS lacus est in Albano monte haud longe ab Urbe, ex
quo vaticinatum fuit nunquam Romanos Veium capturos ni
primo ex Albano lacu emicteretur aqua.
ALCE lacus est per Porcidamum, quem apud Yndos puto, in
quo cum nil mergatur fluitant omnia.
ALOCRINE lacus est in Minori Asya in monte Alocrine, ex
quo Menander oritur fluvius.
ALMIRIS lacus est super Hystropolim, haud longe ab hostiis
Hystri fluminis.
ASCONIUS lacus est in Bithinia propinquus Olympo monti et
Bruse civitati, olim ab Hannibale condite.
AMPSANCTUS lacus est apud Lucanos ex quo tam letalis evaporat
odor ut volantes desuper aves necentur eo suscepto.
ANAUS lacus est in Asya est, qui a circum nascente absinthio
inficitur.
ANETICUS lacus Egyptiorum est circa quem papyrus nascitur,
ex quo primo carte facte sunt.
ANNIUS lacus Puteolis vicinus est, quem ego arbitror hodie
Sudatorii lacum vocari a balneo Sudatorii quod in eius est margine,
cum lacus alter preter hunc in partibus illis innominatus
sit. Si is est, nullum alit animal preter ranas. Ei insuper nullo
artificio reperiri fundus (ut aiunt incole) potest. Cum altorum
montium in theatri forma circumdatum sit et cum nullos habeat
exitus, non amplius .VIII. mil. passuum ambitus est. Imminet
inter alios huic ad austrum mons filicibus plenus, ex quo
Iunio veniente mense tot serpentium invicem glomeratorum
globi se precipitant ut mirabile visu sit omnesque se in subditum
|
|