Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 388


oportet idem ministerium committi ministris multis, eo
quod unus non sufficeret exequi opus illud. Est igitur in
commissione officiorum attendendus ordo ministrandi.
Secundo debet ibi attendi facilitas exequendi. quod maxime
fieri contingit, si eidem non committantur offcia plura
et diversa. Ratio autem huius haberi potest ex iis quae
dicuntur 4. Polit. Debemus enim sic imaginari quod sicut
se habet magna civitas parvam, sic se habet magna domus
ad parvam. In magna enim civitate non sunt congreganda
officia, vel diversi magistratus: quia in civitate magna
officia et principatus tantam curam habent annexam,
ut eandem persona sufficere non posset ad faciliter exequendum
officia multa. Sed in parva civitate vel in parva villa,
ubi propter habitantium paucitatem non multi possunt
praesidere in officiis et ubi officia commissa non magnam
curam habent annexam, congregari possunt officia et magistratus,
ita quod eidem diversa officia committantur.
Quod ergo dictum est de civitate parva et magna, intelligendum
est de parva et magna domo. In domo enim
parva, ubi pauci sunt ministri, et ubi officia modicam curam
habent, non est inconveniens plura officia committi
eidem: posset enim domus esse adeo modica, quod (et faciliter)
idem posset esse totus minister mensae, et castos
portae. Sed in domibus regum et principum, ubi est multitudo
ministrantium, et ubi officia maximam curam habent,
sunt omnino officia particulanda, et distinguenda, et
non sunt plura committenda eidem, ne impediatur facilitas
exequendi. Tertio in commissione officiorum consideranda
est conditio ministrantium. Communiter enim
ministri in duobus consueverunt deficere: nam aliqui male
exequuntur opus iniunctum, quia sunt decipientes, et
defraudantes iura legalia: aliqui vero male consequuntur
ipsum, sed non ex malitia voluntatis, quia ipsi de se bonum
volunt, sed hoc contingit ex hebetudine intellectus,

Torna all'inizio