7. Preterea: que nobilissima sunt carissime conservantur: sed inter  
ea que cantata sunt, cantiones carissime conservantur, ut  
constat visitantibus libros; ergo cantiones nobilissime sunt, et  
per consequens modus earum nobilissimus est. 
8. Ad hec: in artificiatis illud est nobilissimum quod totam  
comprehendit artem: cum igitur ea que cantantur artificiata  
existant, et in solis cantionibus ars tota comprehendatur,  
cantiones nobilissime sunt, et sic modus earum nobilissimus  
aliorum. Quod autem tota comprehendatur in cantionibus ars  
cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur  
in omnibus aliis et in cantionibus reperitur; sed non convertitur  
hoc. 
9. Signum autem horum que dicimus promptum in conspectu  
habetur; nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum  
poetantium profluxit ad labia, in solis cantionibus invenitur. 
10. Quare ad propositum patet quod ea que digna sunt vulgari  
altissimo in cantionibus tractanda sunt. 
  
IV 
1. Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni  
vulgari et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut  
solus altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia,  
modum cantionum, quem casu magis quam arte multi usurpare  
videntur, enucleemus; et qui hucusque casualiter est  
assumptus, illius artis ergasterium reseremus, modum  
ballatarurn et sonituum ommictentes, quia illum elucidare  
intendimus in quarto huius operis, cum de mediocri vulgari  
tractabimus.
  |  
  |