Papias: Ars Grammatica

Pag 59


candela", "suadeo, suades, suadela". 11 In n a uero desinentia
penultimam longam natura uel positione habent, ut "officium,
officina", "medicus, medicina", "regis, regina", "doctrix, doctrina",
"tonstrix, tonstrina", "coquus, coquina" (et "culina"), "far, farina",
"cantus, cantilena", "leo, leena", "luceo, lucerna", "lucis, Lucina";
nam "Mutina", "sagana", "pagina" non uidentur deriuata. 12 In ra
terminantia participiis similia u penultimam producunt, ut
"scriptura","censura", "tonsura", "usura", "litura", "natura"; et hec
quidem de formis femininorum proprie dicta sunt. 13 Inueniuntur
tamen pauca uerbalia masculina uel communia consonantes
uerborum seruantia, ut "scribo, scriba", "lego, hic collega",
"fugio, hic" et "hec perfuga", "assequor, assecula", "aduenio,
aduena", "conuenio, conuena", "uiuo, conuiua". 14 In e desinentia
deriuatiua neutra sunt (ut "sedile", "monile", "cubile", "utile") et
quia pleraque a communibus in is desinentibus nascuntur cum
illis tractabuntur. 15 In i denominatiua plerisque uidentur
indeclinabilia: "frugi", "nichili", "mancipi", "cordi". 16 In o deriuatiua
pauca quedam inueniuntur masculina propria et
communia, ut "Cicero", "Cato", "Capito" (ab eo quod est "cicer",
"catus", "caput "), "latro", "leno", "comedo", "palpo", "epulo". 17
Feminina uero plurima in io, go, do ; et omnia pene sunt rerum

Torna all'inizio