Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber I

Pag 107


Colligite ergo, duces, vires, solita arma decusque
summite et effuso repetamus sanguine celum!
Nam licet in dubiis stent multa pericula rebus,
utraque nos properans faciet victoria letos.
Ergo hanc iudiciis legem decernite vestris
et cuncta, ut facitis, decori postponite nostro ».
Plurima disseruit facundo a pectore princeps,
que tanquam a dulci fluxere cadentia fonte.
Ab dictis tacuit, quae sint sua vota suorum
expectans. Princeps tandem prior ipse Salerni
incipit et letum profert a pectore votum:
« Magnanime o princeps, regum o fortissime, Cesar,
cuius ab imperio pacem coluere tiramni,
depositisque armis felix sedet itala tellus,
propositum hoc sanctum quis non a sydere ductum
dixerit? Hasque tuas reor esse a numine voces
teque loqui spirante Deo, dignissime Cesar.

150




155




160




165
Torna all'inizio