probare gerundia esse verba per
rationem a priori, nisi per effectum, sicut
per constructionem, que est effectus
modi significandi. Videmus autem quod
gerundium habet illam constructionem
quam habet verbum, unde verbum est.
Ergo gerundivum videtur participare modum
significandi verbi, unde verbum est.
Quod autem gerundivum participet constructionem
verbi, unde verbum est, apparet,
quod non solum participet constructionem
verbi quam habet a parte
post, que communis est verbo et participio,
sed etiam illam quam habet verbum a
parte ante, et quam habet in ratione qua
verbum, et per suum modum significandi
essentialem generalem. Et quod hoc sit
verum apparet per P.H. qui dicit, quod
bene dicitur vado me lectum, venio me lectum
construendo li me a parte ante cum
gerundio intransitive et in ratione suppositi.
|
|