fuerunt stipendiarii in quantitate VII.c, et pignorati fuerunt XXV ex filiis tam militum
quam popularium dicte partis Geremiorum, et ducti Florentiam: pignoraverunt etiam gabellam
et passagium comunis Bononie usque ad duos annos, pro solvendis stipendiariis eorumdem.
Et postmodum dictum fuit quod bene fuerunt mille stipendiarii de Florencia, quorum
dux et capitaneus erat dominus comes Guido Salvaticus filius olim d. comitis Rogerii
de Dovadola, et d. Bindus Bascheria de Tosinghis de Florentia. Ex alio vero latere, miserunt
predicti Geremienses in Lonbardia pro habendis stipendiariis, et miserunt ad civitatem
Ravenne IV.c stipendiarios, et de Lombardia habuerunt a civitate Parme VI.c stipendiarios,
et a civitate Regii II.c, et a civitate Mutine II.c stipendiarios habuerunt, quos omnes secum
duxerunt. Et, die iovis IV mensis octubris, comune Bononie, milites et populares, cum dictis
stipendiariis de Lonbardia, venerunt ad civitatem Imole.
Fuit itaque taliter ordinatum quod dictus comes Guido Salvaticus, cum tota sua gente
et stipendiariis de Florentia, quorum capitaneus ipse erat, deberet movere una die dicta et
designata, et transire alpes et venire in districtum Forlivii. Et dictum comune Bononie,
cum suo guarnimento, debebant venire Faventiam, ad hoc ut, ipsorum timore, illi, qui erant
Faventie, non succurrerent comuni Forlivii. Et sic dictus d. comes Guido Salvaticus, cum
sua gente, transivit alpes, et cepit multa castra et fortilicias per districtum Forlivii, in alpibus
et montanis; et d. Rainerius de Calbuli et dominus Luiçius de Valbona et multi alii
comitatini civitatis Forlivii fuerunt rebelles comunis Forlivii. Et occupaverunt, inter cetera,
quoddam burgum castri Civitelle, quod est supra Forlivium per quindecim milliaria,
ad quem burgum predicti milites pervenerunt, et ipsum optime munierunt de bonis capitaneis
et bona gente, pro defensione ipsius burgi. Et iverunt ad Valbonam, et ibi castrametati
sunt, die sabati XIII mensis novenbris.
Eo vero tenpore comune Forlivii, volens predictis oviare et se opponere ne proditores
illi eorum desiderium adinplerent, et pro manutenendis et conservandis iuribus et
bono statu comunis Forlivii et amicorum suorum, cum toto suo exforcio, et cum parte Lanbertaciorum
Faventie commorancium, et cum militibus et popularibus de Faventia, et ibidem
erant dominus comes Guido de Montefeltro capitaneus generalis guerre et dominus comes
Guido Novellus, et ostiliter usque ad dictum burgum castri Civitelle magnifice perexerunt;
et, die dominico XIV mensis novenbris, preliantes ad ipsum burgum, violenter ceperunt
eundem, et capti sunt et mortui fuerunt omnes, qui in ipso burgo fuerant, nemine evadente:
capti fuerunt d. Paganinus de Argoglosiis et d. Franciscinus eius filius et Guilielmus de
Ordelaffis, qui fuerant proditores comunis Forlivii, et autores et conductores omnium predictorum,
cum multis aliis eorum conplicibus. Innumerabiles etiam fuerunt ibi mortui, inter quos
fuit mortuus Rigus filius domini Luiçii de Valbona. Quibus omnibus sic peractis, d. comes
Guido Salvaticus, intellectis predictis, cum tota gente sua et stipendiariis de Florencia in fugam
conversus, pertransiendo alpes, versus Florentiam iter arripiunt, relictis armis et someriis
atque equis plurimis intra viam.
|
|