Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 182


vestrum quod nouit, neque celet veritatem, et confirmet
falsitatem.
Cunque audissent viri exercitus verba hec, respiciebant
vnusquisque ad inuicem et tacebant. Dixit Dimna: Quare
tacetis? Dicat vnusquisque vestrum quod nouit, quoniam non
credatis mihi displicere, si omnia que scitis dixeritis. Nam si
ego deliquissem, gauderem vtique pro vestro silentio, verumtamen
scio me esse innocentem. Et ideo in eo quod scitis
loquamini; scitote tamen cum veritate, quia ad omnia est responsum.
Et ideo cauete ne aliquod quod nescitis proferatis.
Nam ei qui putat vidisse quod non vidit et audiuisse quod
non audiuit, dignum est accidere sibi quod accidit cuidam
stulto medico. Responderunt iudex et leopardus: Quomodo
contigit illi? Inquit Dimna:
Parabola . Dicitur fuisse in quadam terra prouincie
Indie peritus medicus et valde dilectus apud omnes homines.
Concessit enim sibi Deus gratiam, vt uniuersi infirmi existentes
suo consilio ab eorum languoribus sanarentur. Cum
autem is mortuus esset, respiciebant successores sui in suis
libris et studebant in illis, vt ex eis caperent bonum medicinarum
documentum perfectamque scientiam. Quadam vero
die venit ad terram illam quidam qui dicebat se esse medicum
magnum et expertum, tamen in paucissimis erat perscrutatus.
Habebat autem rex illius regni quandam filiam quam diligebat
valde, et plus quam omnes de sua domo. Que cum
esset grauida et tempus sui partus adueniret, grauis (et) superuenit
ei infirmitas sanguinis fluxus. Et cum rex hoc videret,
mandauit festinanter pro quodam suo noto medico qui
erat in alia ciuitate, vt veniret in succursum sue filie. Cunque
ad ipsum veniret nuncius, inuenit eum cecum. Qui cum
ad regem ire non posset, scripsit ei quod daret in potu filie
regis talem medicinam. Et audiens hec, rex quesiuit habere
medicum qui sciret conficere et administrare hanc medicinam

Torna all'inizio