et antiquius facit portum Volane; ad dexteram
est portus Primarii in ditione Ravenne, distans a
portu Volane per .xviii. millia passuum.
in cuius distantie medio est portus Maiavaca ex aquis
marinis; ad sinistram vero portus Volane est portus
Gauri, distans a portu Volane per .xviii. millia
passuum. Longo cursu Padus integer pervenit
per districtum mantuanum utroque usque ad castellum
Hostilie Veronensium, quod sinistrorsum est situm secus
id flumen. Hoc territorii non multum ex federe
Veronensibus populus Ferrarie concessit, quia,
cum bello impares essent Mantuanis et Ravenalibus
suis hostibus, Veronenses usque ad finem
belli iuvamen efficax populo ferrariensi tulere.
Inde Padus descendens dextra tangit
agrum mantuanum usque ad locum oppositum vico
Ficaroli nuncupatum vulgo Goltarasam; a sinistra
tangit Mellariam, Bragantinum, Policinum,
Massam et Ficarolum ditionis Ferrarie. Hoc loco
Padus integer cernitur. Modico inde inferius Padus
scinditur sinistrorsum et faciens flumen, quod rupta
Ficaroli dicitur opimus aquis non longe
a mari Gauro iungitur profluenti ex Pado antiquo in
pelagus. Hec pars Padi que dicitur rupla Ficaroli
hominum opus fuit. Nam homines eius loci
odio hominum colentium agros vici qui dicitur
Ruina aggerem Padi scinderunt ut aquarum
exundantium mole suis emulis damna agrorum
inferrent. Padus antiquus infra Ficarolum
descendit usque ad civitatem Ferrarie sinistra ripa
|
210
215
220
225
230
235
|