Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 210


Ibi acquisiui societatem columbe et tunc vsque
hodie, et fuit eius societas causa vt adhereret mihi corvus
iste; qui cum exponeret mihi societatem, que est inter te et
ipsum, et significaret mihi quoniam volebat venire ad te, volui
ego venire secum, quoniam displicuit mihi habitare solus;
quia non est in mundo leticia sicut societas amicorum, nec
tristicia sicut esse absque amicis et sociis. Et totum probaui
et cognoui, quoniam non debet querere quis de hoc mundo
vltra statutum quod ipse nouit posse satisfacere sue oportunitati
et euitare malum sibi, quod quidem statutum est victus
et habitaculum. Nam si daretur homini totus mundus cum
omnibus que sunt in eo, non percipiet de eo nisi illud modicum
quo satisfacit necessitati sue; reliquum vero, non sibi,
sed aliis seruat. Et ideo veni ego cum coruo ad hoc vt sim
tibi frater et socius, et volo vt sit gradus meus apud te, sicut
gradus tuus apud me.
Et factum est, cum consummasset mus sua verba, respondit
ei testudo dulci sermone et lingua humili, dicens: Intellexi
quippe verba tua et video te bene retinere in mente tua omnia
que passus in te fuisti et que nunc narrasti. Nunc autem nequaquam
tuum cor corrumpatur propter illa, et remoue de
corde tuo tristiciam, quia bona res non consistit nisi in bona
operatione, sicut eger sciens suam egritudinem et eius curationem,
et nisi suam sanet egritudinem, nec ei valet sua
scientia, nec quietem inueniet. Nunc autem ad intellectum et
scientiam te conuerte, nec doleas de amissione diuitiarum.
Nam vir nobilis honoratur ab hominibus, etiam si careat diuitiis,
sicut leo quem timent videntes, etiam si sit recumbens.
Diues autem non habens in se nobilitatem operum vilipenditur
ab hominibus, sicut canis qui vilipenditur ab omni homine,
etiam si indutus sit ornamentis auri a capite vsque ad
pedes. Et propter hoc ne sit tibi graue esse in peregrinatione
in hoc loco, quoniam vir intelligens qui transmigratur de

Torna all'inizio