Atque hominem supra: vix illum fulgidus equat
Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus.
Ista tamen, quia parva viris spernendaque forme
Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos
Ipse suos cernes, verisque minora locutum
Me dices; datur hec illi nam gloria soli,
Nominibus quia cum noceat presentia magnis,
Hunc superattollit. Cuius si queritur etas
Nondum ter denum, fateor, pervenit ad annum.
Omnis in ascensu est crescens cum tempore virtus:
Iam sua nunc senibus gravitas imitanda severis
Atque iuventuti levitas optanda serene est.
Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter
Carorum affectus. Sive illum tela moventem
Sive armis positis vultus spectabis apertos,
Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam
Extulit, aut stravit iaculis Fortuna molestis
Unus utrobique est, eadem mens permanet et frons
Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis.
Spernit opes; populi ventosos spernit honores:
Gloria vera placet. Dulces conquirit amicos:
He sibi divitie sunt, quas solet ille perennes
Qua peperit servare fide. Modo fama per omnem
Volvitur Hesperiam, iuvenem venisse supernis
|
70
75
80
85
90
|