ARTICULUS 2
Utrum Angeli inferiores illuminentur a superioribus.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli inferiores per superiorum illuminationem in cognitionem
rerum sive divinorum effectuum non proficiant. Omnis enim operatio
Angeli aut pertinet ad naturam aut ad praemium. Sed in naturali cognitione
non proficiunt, quam totam simul in creatione receperunt; nec etiam in merito
aut in praemio proficiunt. Ergo videtur quod in eis cognitio divinorum effectuum
non crescat.
2. Praeterea, Deus est causa rerum per essentiam suam. Ergo in hoc quod videtur
essentia sua, cognoscitur ipse esse causa. Sed quando cognoscitur aliquid
inquantum est causa, cognoscitur etiam effectus eius. Ergo videtur, cum Angeli
beati essentiam divinam videant, quod etiam in ipsa effectus eius cognoscant;
et sic in cognitione divinorum effectuum non crescunt.
3. Praeterea, nihil est cuius ratio non sit in Dei scientia, sive verbo eius, quod
est ars plena rationum viventium, ut dicit Augustinus. Sed Angeli beati vident
Dei verbum. Ergo cognoscunt omnes divinos effectus; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, qui videt speculum, necessario videt formas relucentes in speculo,
nisi diversitas partium speculi impediat, ut dum intuetur unam partem speculi,
formas resultantes in alia parte non videat. Sed Dei verbum, quod est sapientia
genita, est speculum sine macula, ut dicitur Sap. 7, in quo omnes rerum rationes
resplendent. Ergo cum verbum sit indivisibile, Angeli intuentes verbum
omnia in eo cognoscunt; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, secundum Philosophum, intellectus cum
intelligit difficilia, non minus intelligit infima, sed magis: altissimum autem
intelligibile est essentia divina. Sed eam Angeli vident. Ergo videtur quod
omnia alia cognoscere possunt; et ita eorum cognitio non crescit.
SED CONTRA est quod dicit Dionysius in fine cael. Hierar. Quod multae rationes
sacramentorum latent supernas essentias, idest Angelos. Sed quaecumque
latent aliquem, ipse potest in cognitionem eorum proficere. Ergo Angeli in
cognitione proficere possunt.
Praeterea, in 6 cap. eiusdem libri dicit, quod Angeli inferiores per superiores a
nescientia purgantur. Sed non liberatur aliquis a nescientia nisi per scientiae
acquisitionem. Ergo videtur quod Angeli in acquirendo scientiam proficiant.
|
|