Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 376


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum caritas amorem includat, et aliquid addat, diligi
aliquid ex caritate contingit dupliciter. Uno modo sicut id ad quod amicitia
caritatis terminatur; et hoc modo non diligitur ex caritate nisi illud ad quod
nata est amicitia esse. Amicitia autem non potest esse ad virtutes, nec ad aliqua
accidentia, propter duo. Primo, quia amicitia facit ut homo velit amicum esse,
et bona habere. Accidentia autem non habent esse per se, nec bonitatem per se,
sed eorum esse et bene esse est eis in substantiis; unde quod volumus virtutes et
accidentia esse, hoc ad substantiam refertur, quam volumus sub illis accidentibus
esse vel bene esse habere. Secundo, quia amicitia consistit in quadam
societate, secundum quod amati seipsos redamant, et eadem operantur, et simul
conversantur; unde amicitia non potest esse nisi ad aliquid quod sit natum
agere. Et quia agere non est accidentium, sed substantiarum, ideo non potest
esse amicitia ad virtutes, neque ad alia accidentia; et ideo non possunt virtutes
diligi ex caritate, sicut ad quae caritas terminetur.
Alio modo potest aliquid diligi ex caritate sicut ad quod terminatur amor, seu
dilectio, qui in caritate includitur, quamvis ad illud amicitia non sit; et hic amor
ordinatur ad amorem alicuius quod principaliter amatur, et concupiscentiae
dilectio dicitur; sicut amicus dicitur amare sanitatem amici sui; et hoc modo
virtutes ex caritate diliguntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de dilectione quae Deus
est, qua diligitur proximus effective et exemplariter.
Ad secundum dicendum, quod virtus vel honestum non est causa finalis quare
amicus diligatur, sed formaliter facit eum diligibilem; unde non sequitur quod
virtus sit magis diligibilis, vel eadem ratione diligibilis: sicut non sequitur quod
albedo sit magis alba quam corpus album.
Ad tertium dicendum, quod diligere dilectionem, ad caritatem pertinet, sed non
sicut ad quod caritas terminatur.
Ad quartum dicendum, quod caritas terminatur ad illa quae ad beatitudinem
referuntur sicut possibilia participare beatitudinem. Sic autem non refertur ad
beatitudinem virtus, quia virtus beata fieri non potest.
Ad quintum dicendum, quod finis ad quem principaliter terminatur caritas, est
ipsa beatitudo increata. Sed de beatitudine creata est eadem ratio et de virtutibus.

Torna all'inizio