Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 57


Multi quoque Sarracenorum, qui vel in apothecis suis
mercibus vendendis preerant, vel in duanis fiscales redditus colligebant,
vel extra domos suas improvidi vagabantur, ab eisdem
sunt militibus interfecti. Postea vero Sarraceni, perturbatione cognita,
viribus se quidem ad resistendum impares arbitrati, cum eos
precedenti anno admiratus omnia arma sua curie reddere coegisset,
relictis domibus quas plerique eorum in civitate media possidebant,
in eam partem que trans Papiretum est secesserunt, ubi
Christianis in eos impetum facientibus, aliquamdiu frustra conflictum
est. Nam illi ad introitus et angustias viarum nostris tutius
resistebant.
XV. De Rogerio filio regis.
His ita gestis, comites eorumque complices Rogerium ducem
maiorem regis filium educentes de palatio, per totam urbem
equitare fecerunt, ostendentes eum omnibus, plebique dicentes,
ne quemque alium deinceps regem aut dominum appellarent,

1



5




10




15
Torna all'inizio