chrismatis unctionem spiritalem suscipere valeamus filium; ut, eadem Deo prosperante  
compaternitatis gratia in medio nostrum corroborata, magna laetitia ex hoc tam  
nos quamque universus noster populus pariter relevati exultare valeamus in Domino.  
Deus autem omnipotens, per quem reges regnant et principes imperant, sua vos  
protegat gratia et victoriam vobis de caelo pro suae sanctae ecclesiae defensione  
tribuat atque longevos a et sospites in solio regni pariter cum excellentissima ac  
christianissima filia nostra, regina, dulcissima vestra coniuge, et amantissimis natis  
conservare et celestis regni aeterna gaudia concedere dignetur possidenda.  
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.  
DOMINAE RELIGIOSAE FILIAE, BERTRADAE DEO CONSECRATAE, SEU  
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET PATRICIO  
ROMANORUM, STEPHANUS PAPA.  
Cum magno dolore et gemitu cordis tribulationis atque mortis periculum, quod  
nobis per sequaces diaboli iam eveniebat, ecce subtilius per has nostras apostolicas  
syllabas a Deo consecratae religiosaetatis vestrae atque praecellentissimae christianitatis  
tuae auribus intimare studemus, eo quod nefandissimus Christophorus et Sergius,  
nequissimus eius filius, consilium inientes cum Dodone, misso germani tui, Carlomanni  
regis, nos interficere insidiabant. Unde cum eodem Dodone et eius Francis, cum  
aliquibus eorum nequissimis consentaneis aggregantes exercitum, super nos in Lateranensium  
sanctum patriarchatum cum armis ingressi sunt, confringentes et ianuas  
atque omnes cortinas ipsius venerandi patriarchii lanceis perforantes, atque intus in  
basilicam domni Theodori papae, ubi nullus ausus est aliquando vel etiam cum cultro  
ingredi, cum loricis et lanceis, ubi sedebamus, introierunt; sicque ipsi maligni viri  
insidiabant nos interficere.  
Sed omnipotens Deus, cernens rectitudinem cordis nostri : quod nulli umquam  
malum cogitavimus, de eorum nos eripuit manibus. Et vix per multum ingenium,  
dum hic apud nos excellentissimus filius noster, Desiderius Langobardorum rex, pro  
faciendis nobis diversis iustitiis beati Petri existeret, per eandem occasionem valuimus  
cum nostro clero refugium facere ad protectorem vestrum [beatum Petrum]. Et 
  |  
  |