Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1026


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod iuramentum sit rectum,
tria requiruntur. Unum ex parte ipsius rei de qua iuratur; et sic requiritur veritas
per quam dictum rei adaequatur, alias dictum non esset confirmatione
dignum. Aliud requiritur ex parte causae pro qua iuratur; et sic requiritur iustitia,
alias non esset debita necessitas. Tertium requiritur ex parte iurantis; et sic
requiritur ut cum discretione iuret, alias non adhiberetur debita cautela; et sic
est iudicium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod veritas non accipitur hic secundum quod est
pars iustitiae, sed secundum quod est adaequatio vocis ad rem.
Ad secundum dicendum, quod iudicium non accipitur hic quod est unius in
ordine ad alterum, quod est executio iustitiae; sed quod est alicuius ad seipsum
in hoc quod discutit quid facere debeat, et quid accidere possit.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod in iudicio, quod est discretio iurantis, includitur debita
forma et eventus et tempus et omnia quae ex parte iurantis consideranda occurrunt.
Ad quintum dicendum, quod propter periculum quod in iuramento imminet,
prae aliis nostris actibus, praecipue iuramento isti comites adhibentur.
ARTICULUS 3
Utrum iuramentum incautum sit obligatorium
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod iuramentum incautum sit obligatorium. Iuramentum enim incautum
dicitur quod vergit in exitum malum vel minus bonum. Sed tale fuit iuramentum
quod Iosue Gabaonitis exhibuit, quod contra praeceptum Dei fuit,
quo praeceperat ne cum gentibus foedus inirent; et tamen observavit illud iuramentum,
reputans se obligatum. Ergo iuramentum incautum est obligatorium.
2. Praeterea, esto quod aliquis iuret nunquam se intraturum religionem: illud
iuramentum incautum reputatur; et tamen videtur quod sit obligatorium, quia
sine peccato potest religionem non ingredi: si autem intret, periurium incurrit.
Quilibet autem obligatur ad hoc ut bonum illud dimittat quod sine peccato fieri
non potest. Ergo iuramentum incautum videtur obligatorium.
3. Praeterea, si aliquis iuret se nunquam praelationem recipere, hoc iuramentum
similiter reputatur incautum, eo quod impeditur utilitas communis; et tamen, ut
videtur, obligat ad sui observationem: quia si etiam non iurasset, laudabile est ut
praelationem quis fugiat. Ergo iuramentum incautum est obligatorium.

Torna all'inizio