Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 28


quod non longo usu probatum sit. Ceterum ne hoc verbis falso
extollere videar, tu rem iam videbis et, ut spero, praecepta ipsa
assidua exercitatione vera esse cognosces.
2. Antequam tamen ad docendi studendique praecepta
veniamus, haudquaquam a proposito nostro alienum esse videbitur,
si adulescentes ipsos admonuerimus, primum ut quam
eis praeceptor extrinsecus tradere non potest discendi cupiditatem,
ipsi per se sponte illam arripiant et ad hydropis similitudinem
se conforment, cui, ut inquit Ovidius, «quo plus sunt
potae, plus sitiuntur aquae». Sic et ipsi quo plura in dies didicerint,
eo plura percipere et haurire tamquam diuturnam sitim
extinguere cupientes incitentur, teneantque illud assidue ante
mentis oculos quod Isocrates graecus praecipit: «Si eris
discendi studiosus, multa disces». Facile autem ad eam aviditatem
se ipsos exhortabuntur si, ut idem inquit Isocrates,
«turpe esse» cogitaverint «mercatores tot tantaque maria navigare
ut divitias amplificent, iuniores vero terrestri itinere ad
praeceptores tendere ut meliorem mentis habitum constituant»
si animo etiam versaverint nullam esse possessionem
doctrina honestiorem aut stabiliorem: nam pulchritudinem et
robur, etiam si nullo morbo diminuantur, certe senectus ipsa
conficit; pecuniae vero saepius inertiae causam quam adipiscendae
virtutis materiam praestant. Nam sicut in extrema inopia
positis haud facile est emergere, ita omnium rerum copia
affluentes ad voluptatem facillime alliciuntur. Ubi autem
voluptatis regnum adsit, ibi difficile est virtutem consistere.
Quod si aetatis inbecillitate non eam prudentiam habebunt ut id
animadvertere queant, parentum erit officium ad id blandis
vocibus teneras illorum aures consuefacere et minis a voluptatibus
deterrere, ut quod ab infantia imbiberint desiderium cum
aetate simul accrescat; et cum adulti voluptatum sermones
audierint, quasi adhuc paternae vocis praecepta auribus intonent,

Torna all'inizio