Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 108


et diversorum locorum possessiones, que a regibus, ducibus, principibus,
castaldeis, et a ceteris christianis concessa, largita, vel
oblata sunt in eodem sancto et venerabili loco, aut in postmodum
concessa, vel oblata fuerint, ipsius iure monasterii in perpetuum
permanenda statuimus. nec licencia sit, ut dictum est, ex eius, vel
omnibus eiusdem monasterii pertinentibus cuiquam, magne parveque
persone auferre, ut pro recto, iuxta id, quod subiectum idem
venerabile monasterium apostolicis constitutis, atque privilegiis consistit,
inconcusse permaneat. et liceat eosdem monachos de sua
congregacione abbatem semper eligere; et liceat ipsi abbati suos
monachos iudicare, non solum virile, sed et muliebre monasterium
sibi subiectum. Si quis autem, quod non obtamus, nefario ausu
presumpserit hec que a nobis ad laudem Dei nostri pro stabilitate
iam dicti venerabiiis monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam
transilire voluerit, anathematis vinculo innodatus, et cum
diabolo et angelis eius, atque Iuda traditore domini nostri Iesu
Christi eterno incendio concremandus deputetur. at vero qui
pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens huius nostri
privilegii constitutum ad cultum Dei respicientem, benediccionis
graciam a domino Deo nostro misericordissimo multipliciter
consequatur, et vite eterne particeps fieri mereatur. Bene Valete.
Scriptum per manum Adriani, scriniarii Sancte Romane
Ecclesie, in mense marcio, indiccione .IIa. Data per manum Stephanii,
primicerii defensorum summe Apostolice Sedis, anno

Torna all'inizio