3. ( In cap. V ad Gal. )  Circumcidenti se , etc.  
Quod ideo dicit, ut vel terrore tam innumerabilium  
observationum abstinerent se ab his quibus eos isti  
subjugare cupiebant. 
4. LANFR.  Nam in Christo Jesu neque circumcisio .  
Ex fide tantum justificatur, quia non per aliud; nam  
neque per circumcisionem, neque per praeputium. 
5.  Fides quae per dilectionem . Et hic illud tetigit,  
qui [ al. , quia] sub lege servitutis [ al. , servitus] per  
timorem operatur. 
6.  Modicum fermentum , etc. Ne dicerent: Circumcidi 
tantum possumus nos. Vel quidam illorum volebant  
circumcidi, id est, modicum. 
7. AUGUST. ( ibid. )  Modicum fermentum . Eos autem  
paucos, qui ad illos veniebant, et isti [ al. , ut ista] 
suaderent, quia cooperatione [ al. , in comparatione  
multitudinis] Galatarum credentium exigui [ al. ,  
exiguo] numero erant, fermentum appellat. 
8. ( ibid. )  Ego autem . Intelligendum est fuisse  
quosdam qui dicerent etiam ipsum Paulum id  
sentire. 
9. LANFR.  Ego autem . Dicebatur Galatis a falsis  
praedicatoribus, quod Paulus etiam Apostolus circumcisionem  
praedicaret, et hanc suspicionem a se  
removet; ideo enim a Judaeis persecutionem sustinebat,  
quia circumcisionem improbabat, et per fidem  
crucis justificari hominem asserebat. Unde et Judaei  
adversus eum scandalizabantur; quod scandalum  
evacuatum esset, si circumcidi debere fideles 
praedicaret. 
10. AUGUST. ( ibid. )  Ergo evacuatum est , id est,  
sine causa Christum, cum ista contemneret, scandalizati  
Judaei crucifixerunt si adhuc eis, pro quibus  
crucifixus est, talia suadentur. 
11. LANFR.  Scandalum crucis . Quod propter vos  
pertulit Christus, nihil prodest vobis, si circumcidi  
velitis. 
12. AUGUST. ( ibid. )  utinam et abscindantur . Elegantissima 
ambiguitate, quasi sub specie maledictionis,
  |  
  |