Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

625


Stephani Saulus. Iuxta illud quod ipse dicit Act. XXII << Cum
funderetur sanguis Stephani, testis tui, ego astabam et consentiebam et
custodiebam vestimenta interficientium illum >> . Secundo modo consensit
Heli peccato filiorum quorum Rg. II et III. Ubi dicit glossa
<< Heli pro iniquitate filiorum dampnatus est, quos minus seva animadversione
plectebat >> .
Utroque autem modo consensit simulationi Petri de discernendo cibos
Barnabas cum aliis iudeis, ut habetur Galat. II. Unde glossa Rm. I
<< Consentire est tacere cum possis arguere >> scilicet quantum ad consensum
negativum vel << errorem >> adulando << fovere >> , quantum ad consensum
affirmativum >> .
C. VIII. Circa tertium notandum quod ratio predictorum potest accipi
ex duplici parte. Primo ex parte terminorum propositionis, secundo ex parte
restitutionis male ablatorum. Primo modo dupliciter. Uno modo accipiendo
terminos in communi, alio modo accipiendo eos respectu actus peccati proprii.
Iterum primo modo dupliciter. Uno modo accipiendo consensus directe
et affirmative, alio modo accipiendo ipsum indirecte et negative. Est ergo
quadruplex ratio ad presens. Prima ratio talis est. Solus actus voluntatis
ad peccandum sine omni alio actu interiori vel exteriori causat peccatum
in volente. Iuxta illud Augustini libro I Contra respondens << Manifestum
est ex voluntate male tamquam ex arbore male fieri omnia
opera mala, tamquam fructus malos >> . Et in Ench. << Nequaquam dubitare
debetur malarum rerum causam esse non nisi voluntatem >> . Et De duabus
animabus
<< Peccatum est voluntas retinendi vol consequendi quod
iustitia vetat >> . Set consensus est actus voluntatis ut dictum est, ergo et
cetera. Secunda ratio talis est. Actus omnis alicuius interior et exterior sine
actu voluntatis non potest causare peccatum. Iuxta illud Augustini De duabus
animabus
<< Non nisi voluntate peccatur >> . Unde si quis manu
alterius percutiendo vel toto corpore impellendo ad precipitium, interficiat
aliquem sine voluntate percutientis vel impellentis, nullum est peccatum
in percutiente vel impellente. Immo etiam potest esse meritum. Iuxta illud
beate Lucie << Si me invitam violari feceris, castitas michi duplicabitur
ad coronam >> quasi dicat «unam enim coronam habebo propter castitatem,
quam non perdam, et aliam propter meritum patientie in obprobrio michi
facto, quam acquiram». Set secundum philosophum libro Poster. si negatio
est causa negationis et affirmatio est causa affirmationis, ergo si non
consentire peccato est causa non peccandi, ergo consentire efficit peccatorem.

Torna all'inizio