de Domino et ait: perditorum renovatio et reformatio. Quasi
dicat: peccatores de informitate ad incorruptibile revocavit, quia eos de
vetustate per penitentiam et satisfactionem ad novi hominis ymaginem
et inmortalitatem revocavit, et revocatione formavit.
Hinc ponit quandam regulam theologice clementie famulantem:
iuxtaque agitationem inmundam mobilium collocatio divina. Et est sensus:
quanta sunt peccata, tanta atque major est divina misericordia; quantum
peccator ad profundum inmundo spiritu agente movetur, tantum agente
Dei Spiritu, dum de suo mobili revertitur, ad virtutis et iusticie summum
collocatur et sistitur; quanta est ad inferiora mo<tita>tio, tanta
est ad superiora reductio; quantum malignus facit fluere, tantum benignus
spiritus facit sistere: ille delocat, iste collocat; ille agitat, iste sistit;
ab illo peccator agitur, ab isto reformatus sistitur, collocatur; quantum
ille mala energia, tantum iste bona operatur: iuxta agitationem illius,
est collocatio istius; iuxta id quod ille inmundat, iste mundat; iuxta
illius mobile, iste operatur inmobile. In omnibus istis antitetis apostoli
Pauli probatur sententia quia «ubi habundavit delictum, habundavit
et gratia». Sane paritas ista inferioris et superioris motus, boni et mali
spiritus, delicti et gratie, in hoc suam similitudinem portat, quia quantum
de bono quis ad ima corruerit, nisi tantum reducatur, ad bonum unde
cecidit non revertitur; nam ad mortem, quo de lapis labitur, lapis non
revertitur, nisi quantum cecidit etiam tantum reducatur. Ergo iuxta
inmundi spiritus inmundam agitationem qua peccatorem agitat, mobilium,
id est peccatorum et peccaminum, fit divina ad virtutem restauratio
et collocatio, quia iuxta quantitatem que corruit, fit prius quantitas
divine collocationis, ut tandem superhabundet et gratia reformationis.
Quomodo posset <super>habundare gratia, nisi prius habundasset
et peccatum subvertisset, ut in toto peccatorum pondere vergentis
deorsum esset totus motus gratie vectantis sursum? Verum, quia collocare
est firmiter stare, nec potest esse stare sine munimine Dei, et de
hoc subponit et ait: et stantium munimen. Deus est munimen et status ac
situs stantium ne corruant. Nil enim conferret recidentibus reformari,
renovari, mundari, collocari, nisi prius eos in sue collocatione et Dei
presidio muniri contingeret. Sicut enim apud medicinam scientia conservandi
|
|