Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 317


hij mores diuulgati, debetur ei actio misericordiarum. Viri
quoque intelligentes debent temptare et examinare homines
et illis agere iusticiam iuxta illud quod sibi de eis videtur.
Bonus igitur medicus non curat egros solum videndo eos,
sed vrinam inspiciendo et considerando pulsum et calorem
extremitatum et virtutem membrorum suorum. Tunc exhibet
illis medicinam [secundum] quod sibi de illis videbitur.
Decet creaturas viles et despectas recognoscentes
beneficia et fedus obseruantes, cum illis agere gratiam et
misericordiam suo posse, siue homines, siue bestie sint.
Nescit enim quis vtrum processu temporum illi(u)s indigeat
pro suo iuuamine vt sibi bona retribua[n]t. Et quandoque
debet vir prudens subtrahere manum suam a benefaciendo
hominibus vt non confidetur in aliquo ipsorum. Et super
hoc induxerunt sapientes parabolam. Dixit rex: Quomodo
fuit? Inquit Sendebar:
Fertur quod, cum ambularet quidam heremita per
viam, vidit foueam quam foderant venatores ad capiendum
animalia, vt sua coria decoriarent. Et, inspiciens ad fundum
fouee, vidit ibi hominem qui erat aurifaber, et cum
eo erant symeus, serpens et vipera, nec illum hominem
offenderant. Et videns hec, heremita cogitauit dicens:
Aduenit nunc tempus quo magnam misericordiam exhibeas,
eruens hunc hominem de dentibus aduersariorum suorum.
Et accipiens funem iniecit eam in foueam, quam symeus
apprehendens sua leuitate ascendit per eam. Et inijciens
funem secundario, ascendit vipera, et inijciens tercio
ascendit serpens, qui omnes, recognoscentes gratiam eius,
regraciati sunt illi. Et dicunt ei: Nequaquam velis educere
hunc hominem inde, quia non est in terra aliquod negans
beneficium sibi collatum sicut homo et precipue sicut hic

Torna all'inizio